[175]
quod enim te
liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus
designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista1
et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur
quam comparantur. tulit haec civitas quoad potuit, quoad
necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis
et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano
tribuni plebi2 restituti sunt, omnia ista vobis, si forte nondum
intellegitis3, adempta atque erepta sunt. omnium
nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quemque
nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudicent,
qua tu ratione defendas.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.