[163]
nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis
o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata
et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia
potestas! hucine tandem haec1 omnia reciderunt ut civis
Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum,
ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis
haberet deligatus in foro virgis caederetur? quid? cum
ignes ardentesque2 laminae ceterique cruciatus admovebantur,
si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non
inhibebat3, ne civium quidem Romanorum qui tum aderant
fletu et gemitu4 maximo commovebare? in crucem tu
agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse
diceret? nolui tam vehementer agere hoc prima actione,
iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum
dolore et odio et communis periculi metu concitarentur.
statui egomet mihi tum modum et orationi meae5 et
C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo;
et Glabrionem6 id quod sapientissime fecit facere laetatus
sum, ut repente consilium7 in medio testimonio dimitteret.
etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas
vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac
vestro iudicio non esset persoluturus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.