[157]
post hanc illorum vociferationem, post hanc communem
famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed
diligentior esse coepit; capitibus involutis civis Romanos ad
necem producere instituit; quos tamen idcirco necabat
palam quod homines in conventu, id quod antea dixi,
nimium diligenter praedonum numerum requirebant. Haecine
plebi Romanae te praetore est constituta condicio,
haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen?
Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula
subeunda fortunae, nisi etiam hae formidines ab nostris
magistratibus atque in nostris provinciis impendebunt?
ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia1,
plena optimorum sociorum honestissimorumque civium,
quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus libentissime
semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto
navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in
honore aliquo fuissent, qui ex praedonum insidiis, qui
ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia securi
ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.