[156]
quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus
involutis in piratarum captivorum numero producebantur,
ut securi ferirentur? quae ista nova diligentia, quam ob
causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de
T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gravissimi
atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo
diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro testimonio
non advenam nescio quem nec alienum, sed eum
civem Romanum qui omnibus in illo1 conventu notus, qui
Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.