[149]
si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio
fecisset aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice
vindicaremus, nonne1 bello persequeremur? possemus hanc
iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam impunitamque
dimittere? quot bella2 maiores nostros et quanta
suscepisse arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti,
quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati dicerentur?
at ego iam retentos non queror, spoliatos ferendum
puto; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla
mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos
necatos esse arguo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.