[131]
quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen
conetur defendere, is ita defendat ut1 illa communia quae ad
causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam2
adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis
obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo
belli et terra et mari saepe offenderint. nullam tibi3
obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode
gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia
fortunae colligas. ego navis inanis fuisse dico, remiges
nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum;
praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis
atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque
diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse
dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.