[124]
cum mihi Tyndaritani illius
venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum
atque officia considero. quas urbis P. Africanus etiam
ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres
non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis
nefario scelere privavit. en quod Tyndaritani libenter
praedicent: 'nos in septemdecim populis Siciliae numeramur,
nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis
amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis
omnia1 populo Romano semper et belli adiumenta et pacis
ornamenta ministrata2 sunt.' multum vero haec iis iura
profuerunt in istius imperio ac potestate!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.