[11]
etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices,
quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine
aliquo quaestu atque praeda. quid in eius modi re fieri
potuit? quod commodum est, exspectate facinus quam
vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium.
homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium
traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum
inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi.
quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id
quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria,
tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem
quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis?
remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque
enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod
facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu1
gratis suscipere conatus sis. verum de ista furandi praedandique
ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua
laude disputo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tum RS
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.