[115]
hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi
socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter
commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt:
indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque
nostri imperi in tantam1 crudelitatem inhumanitatemque
esse conversam, condemnari tot homines uno
tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem
improbum ex indignissima morte innocentium2 quaerere.
nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem
amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil3
videtur. nam si cum aliorum improbitate certet, longe
omnis multumque superabit4;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.