previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here

M. Tulli Ciceroni Actionis in C. Verrem Secundae Liber Quintus

De Suppliciis

nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque praedandi. sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius defensio1 ostenditur; cui quem ad modum resistam multo mihi ante est, iudices2, providendum. ita enim causa constituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque a belli periculis tutam esse servatam. [2] quid agam, iudices? quo accusationis meae rationem conferam? quo me vertam? ad omnis enim meos impetus quasi murus quidam boni nomen imperatoris opponitur. Novi locum; video ubi se iactaturus sit Hortensius. Belli pericula, tempora rei publicae, imperatorum penuriam commemorabit; tum deprecabitur a vobis, tum etiam pro suo iure contendet ne patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiae velitis.

[3] non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae fecit impune fecerit. venit enim mihi in mentem in iudicio M'. Aquili3 quantum auctoritatis, quantum momenti oratio M. Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata ipse4 arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus. [4] eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur. sit fur, sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; at est bonus imperator, at felix5 et ad dubia rei publicae tempora reservandus.non agam summo iure tecum6, non dicam id quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium certa lege sit,—non quid in re militari fortiter feceris, sed quem ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris abs te doceri oportere; non, inquam, sic agam, sed ita quaeram, quem ad modum te velle intellego, quae tua opera et quanta fuerit in bello.

[5] quid dicis? an bello fugitivorum Siciliam virtute tua liberatam? Magna laus et honesta oratio; sed tamen quo bello? nos enim, post illud bellum quod M'. Aquilius confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum fuisse. 'at in Italia fuit.' fateor, et magnum quidem ac vehemens. num igitur ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaris? num tibi illius victoriae gloriam cum M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas? non arbitror hoc etiam tuae deesse impudentiae, ut quicquam eius modi dicere audeas. obstitisti videlicet ne ex Italia transire in Siciliam fugitivorum copiae possent. Vbi, quando7, qua ex parte? cum aut ratibus aut navibus conarentur accedere? nos enim nihil umquam prorsus audivimus, sed8 illud audivimus, M. Crassi, fortissimi viri, virtute consilioque factum ne ratibus coniunctis freto fugitivi ad Messanam transire possent, a quo illi conatu non tanto opere prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia praesidia ad illorum adventum opposita putarentur.

[6] at cum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen in Sicilia non fuit. quid mirum? ne cum in Sicilia quidem fuit eodem intervallo, pars eius belli in Italiam ulla pervasit.etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco profertur? utrum aditum facilem hostibus an contagionem imitandi belli periculosam fuisse? aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo disiunctus9 sed etiam clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse dicis facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem accedere. [7] contagio autem ista servilis belli cur abs te potius quam ab iis10 omnibus qui ceteras provincias obtinuerunt praedicatur? an quod in Sicilia iam antea bella fugitivorum fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia minimo in periculo sit et fuerit. nam posteaquam illinc M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta praetorum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset. vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide ad praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accucurrisse; quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset; illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris in crucem esse sublatum. durum hoc fortasse videatur, neque ego ullam in partem disputo: tantum intellego, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in praetermittendo dissolutum videri. [8] ergo his institutis provinciae iam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet, homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo otio fuit: perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne quod ex ipsa bellum posset exsistere. etenim cum nihil tam coniunctum sit quam negotiatores nostri cum Siculis usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita constitutas habeant ut iis11 pacem expediat esse, imperium autem populi Romani sic diligant ut id imminui aut commutari minime velint, cumque haec a12 servorum bello pericula et praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint, nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci possit.

[9] quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre praetore, nullaene consensiones factae esse dicuntur? nihil sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit, nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. id adeo non tam ex re quam ex istius factis decretisque cognosco. ac13 videte quam non inimico animo sim acturus: ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam audistis, commemorabo et proferam.

[10] in Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt14, Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata coniurationis. res delata ad istum. statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerant15 nominati comprehensi sunt adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa dicta, damnati.quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatis16 aliquam. nolite usque quaque idem quaerere. in metu belli furandi locus qui potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerent17; etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potest18 esse ratio? produci ad supplicium necesse est. testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas Lilybitana19, testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. itaque producuntur et ad palum alligantur. [11] etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine aliquo quaestu atque praeda. quid in eius modi re fieri potuit? quod commodum est, exspectate facinus quam vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium. homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi.

quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu20 gratis suscipere conatus sis. verum de ista furandi praedandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua laude disputo. [12] quid ais, bone custos defensorque provinciae? tu quos servos arma capere et bellum facere in Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorum traditos21 ex media morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus Romanis reservares? perditae civitates desperatis iam omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res iudicatae rescindantur. quae cum accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi eveniant22; nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur. [13] atque haec sicubi facta sunt23 ita facta sunt ut homines populares aut nobiles supplicio aut24 exsilio levarentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at non25 eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad26 fortunas omnium pertinerent. hoc vero novum et eius modi est ut magis propter reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos servos27 quod ad omnium liberorum caput et sanguinem pertineret. [14] O praeclarum imperatorem nec iam cum M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu periculoque provinciae! cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! comprendi28 iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos; quid servo tam formidolosum? FECISSE VIDERI pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. quid deinde sequitur? verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus29 et crux. hisce omnibus suppliciis sunt liberati. quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?

[15] quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? in Leonte Imacharensi30 non idem fecisti? quid? iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi quaestus attulit? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae pecuniae vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS LX a domino accepisti, quod nuper ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. ab equite Romano C. Matrinio absente, cum is esset Romae, quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS DC31 abstulisti. dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse Matrinius, dicit32 vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras misit mittendasque curavit.

[16] quid? de Apollonio, Diocli33 filio, Panhormitano, cui gemino cognomen est, praeteriri potest? ecquid hoc tota Sicilia clarius, ecquid indignius, ecquid manifestius proferri potest? quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et de tribunali citari iussit concursu magno frequentiaque conventus. homines statim loqui: 'mirabar quod Apollonius, homo pecuniosus, tam diu ab isto maneret integer; excogitavit nescio quid, nescio quid34 attulit; profecto homo dives repente a Verre non sine causa citatur.' exspectatio summa omnium35 quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse accurrit cum adulescente filio; nam pater grandis natu iam diu lecto tenebatur. [17] nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret36; eum dicit coniurasse et familias concitasse, —is omnino servus in familia non erat,—eum statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adficicum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.

[18] videte constantiam praetoris, et eius praetoris37 qui in his38 rebus non ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita laudetur ut optimus imperator. cum servorum bellum metueretur, quo supplicio dominos indemnatos adficiebat, hoc servos damnatos liberabat: Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent, amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine indicta causa in vincla coniecit: servos, quos ipse de consili sententia39 belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos sine consili sententia sua sponte omni supplicio liberavit. [19] quid? si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob rem in eum iure animadverteretur, tamenne hanc rem sic agemus ut crimini aut invidiae reo putemus esse oportere si quo de homine severius iudicaverit? non agam tam acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est factum clementer, ut dissolute factum criminer, si quid vindicatum est severe, ut ex eo crudelitatis invidiam colligam. non agam ista ratione; tua sequar iudicia, tuam defendam auctoritatem, quoad tu voles; simul ac tute coeperis tua iudicia rescindere, mihi suscensere desinito; meo iure enim contendam eum qui suo iudicio damnatus sit iuratorum iudicum sententiis damnari oportere. [20] non defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne tuum iudicium videar rescindere; nihil de hominis frugalitate, virtute, diligentia dicam; praetermittam illud etiam de quo ante40 dixi, fortunas eius ita constitutas fuisse familia, pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus expediret ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollonius, tamen in hominem honestissimae41 civitatis honestissimum tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse. [21] nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. etiam illud praeteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibusnam tam diu fuit Apollonius in carceretotiens42 te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicis43, orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. relinquo44 haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae iudicum iam pridem esse praeclusos. [22] omnia tibi ista concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus s valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse; quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta. quae cum omnia graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum infinitumque esse videatur. [23] nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite45 quot et quanta sint, deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeret46. primum insimulatio est repentina capitalis atque invidiosi criminis,—statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione, —aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium atque a conspectu47 parentium48 ac liberum, denique a libero spiritu atque a49 communi luce seclusum,—haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo. [24] haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae scelerique occurrere; nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine causa50 quaestus electum ad tam incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac temptatum, et51 non per illum omnibus pecuniosissimis52 Siculis metum53 propositum et iniectum.

[25] cupio mihi ab illo54, iudices, subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo. nam mihi videor iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens praetermisi. habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciae. summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. non ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite.

[26] itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque reddiderit. primum temporibus hibernis ad magnitudinem frigorum et tempestatum55 vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium compararat56. Vrbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint57. hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam viderit58; ita diei brevitas conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis continebatur59.

[27] cum autem ver esse coeperatcuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro60 notabat, sed cum rosam viderat tum61 incipere ver arbitrabaturdabat se labori atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit62.nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque63 in cubiculum deferebatur. eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat64, Veneri iam et libero reliquum tempus deberi arbitrabatur. [28] quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris egregia ac singularis diligentia. nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis65 oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere soleant66, quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta67 ad libidinem mulier esset. itaque non

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MESSA´NA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: