[94]
Herculis templum est apud Agrigentinos1 non longe
a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. ibi est ex
aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim
quicquam me vidisse pulchrius—tametsi non tam multum
in istis rebus intellego quam multa vidi—usque eo, iudices,
ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus
et gratulationibus non solum id venerari verum etiam
osculari solent. ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti,
duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum
fit concursus atque impetus. clamor a vigilibus
fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac
defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus
repelluntur. postea convulsis repagulis ecfractisque valvis
demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. interea
ex clamore fama tota urbe percrebruit2 expugnari deos patrios,
non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum
impetu, sed ex domo atque ex3 cohorte praetoria
manum fugitivorum instructam armatamque venisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.