[91]
ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyndaritanos
M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque
hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse
dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est,
adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen
suum isti ad translationem criminis commodaturum.
verum tamen ita mihi res tota provisa atque praecauta est
ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam
crimenque cuperet, tamen is proficere nihil1 posset. Eos
enim deduxi testis et eas litteras deportavi ut de istius facto
dubium esse nemini possit2.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.