[90]
quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem
arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae1,
tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis
antiquissimisque patronis? tu ista nequitia, stultitia, inertia
non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi
clientelam tueri potes? tibi Man idcelli statua pro patibulo in
clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos
qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? quid
postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? ar vero
quod accidit? nam Tyndaritani statuam istius, quam
sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de-
turbarunt simul ac successum2 isti audierunt.dedit igitur
tibi nunc3 fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut,
cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione
te his iudicibus vinctum4 adstrictumque5 dedamus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3 igitur tibi nunc R: nunc igitur tibi S: tibi om. π (§80 supra)
4 eius religione te his iudicibus vinctum scripsi (cf. Cl. Rev. xviii, p. 211): eius religione te isti devinctum RS (isti sc. iudici Marcello? Halm); cf. De Domo, §131: eius religioni te eundem vinctum pδ. Locus varie emendatus: eius religione te isdem devinctum Muell. (editio minor 1898): te istic devinctum astrictumque videamus K. Busche: istis (sc. Siculis) Zumpt: eius religioni te testibus istis dev. Lehmann, te ipsum dev. Nohl, te ipsi... dedant Kays.
5 adstrictumque δ: abstrinctumque p: adscriptumque R: asscriptumque S
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.