[78]
hanc tu tantam religionem si tum in imperio
propter cupiditatem atque audaciam non pertimescebas, ne
nunc quidem in tanto tuo liberorumque tuorum periculo
perhorrescis? quem tibi aut hominem invitis dis immortalibus
aut vero deum tantis eorum religionibus violatis
auxilio futurum putas? tibi illa Diana in pace atque in
otio religionem nullam attulit? quae cum duas urbis in
quibus locata fuerat captas incensasque vidisset, bis ex
duorum bellorum flamma ferroque servata est; quae Carthaginiensium
victoria loco mutato religionem tamen non
amisit, P. Africani virtute religionem simul cum loco recuperavit.
quo quidem scelere suscepto cum inanis esset
basis et in ea P. Africani nomen incisum, res indigna atque
intoleranda videbatur omnibus non solum religiones esse
violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, rerum
gestarum gloriam, memoriam virtutis, monumenta victoriae
C. Verrem sustulisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.