[7]
haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio
e1 sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit
neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum,
bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae
noluit.
pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec
causa est, quae ista impudentia? quae dico signa, antequam
abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo2
venit quin viserit3. tot praetores, tot consules in Sicilia
cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusque4
modi—non loquor de integris, innocentibus, religiosis
—tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi
tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo
sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet:
Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere
cuiquam praeterea5 licebit? tot domus locupletissimas
istius domus6 una capiet? idcirco nemo superiorum attigit
ut hic tolleret? ideo C. Claudius pulcher rettulit ut C.
Verres posset auferre? at non requirebat ille Cupido lenonis
domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario
patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse
sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis
heredem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.