[6]
C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam 6
scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis
immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum
hospes esset1 Heiorum, Mamertini autem populi patronus,
ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens
fuit ad reportandum. nuper homines nobilis eius
modi2, iudices,—sed quid3 dico 'nuper'? immo vero modo
ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non
spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis
hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa
atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus
sociorum atque amicorum4 quadridui causa5, per simulationem
aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas
auferebant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.