[64]
nunc reliquum, iudices, attendite, de quo et vos audistis
et populus Romanus non nunc primum audiet et in exteris
nationibus usque ad ultimas terras pervagatum1 est. candelabrum
e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum
reges ii2, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio
ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant,
neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac proferre
voluerunt, ut et magnificentius videretur cum suo tempore
in cella Iovis optimi maximi poneretur, et clarius cum
pulchritudo eius recens ad oculos hominum atque integra
perveniret: statuerunt id secum in Syriam reportare ut, cum
audissent simulacrum Iovis optimi maximi dedicatum,
legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque eximium
ac pulcherrimum donum in Capitolium adferrent.
pervenit res ad istius auris nescio quo modo;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.