[60]
iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui
praeter
istum Syracusis per triennium facta esse existimatis?
'emebat.' credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio
quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte
neglegens
nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem
habuerit, instruxisse et ornasse.
venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non
ad
cupiditatem, sed ad1 eius modi facinus in quo omnia nefaria
contineri mihi atque inesse videantur; in quo di
immortales
violati, existimatio atque auctoritas nominis populi
Romani
imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati
scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque
quae in eorum regno ac dicione sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.