[53]
quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla 24
in provincia fuit? avertere aliquid de publico quam
obscurissime per magistratum solebant; etiam cum1 aliquid
a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen
condemnabantur. et si quaeritis, ut ipse de me detraham,
illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum
furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur.
nam nos quidem quid facimus in Verre2, quem in luto
volutatum totius corporis vestigiis invenimus? permagnum
est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper
deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno
imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. ac tamen3,
ut posset dicere se4 emisse, Archagatho imperat ut illis
aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa
daret. invenit Archagathus paucos qui vellent accipere;
iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit.
voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus
dissuasit, sicut ipsum dicere audistis5. recita.
ARCHAGATHI ET LENTVLI TESTIMONIUM.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.