[50]
Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum,
copiosum, Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est summum
magistratum1, vocari iubet; ei palam imperat ut omne
argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum
curaret et ad se adferendum. phylarchum Centuripinum,
primum hominem genere, virtute, pecunia, non hoc idem
iuratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse atque
imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliae
multo maxima et locupletissima, omne argentum conquireret
et ad se comportari iuberet? Agyrio similiter istius
imperio vasa Corinthia per Apollodorum, quem testem
audistis, Syracusas deportata sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hoc... magistratum secl. Bake, Jacoby
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.