[47]
dixi, iudices,
multa fuisse fere1 apud omnis Siculos: ego idem confirmo
nunc ne unum quidem esse. quid hoc est2? quod hoc
monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? nonne
vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos
oculos, sed omnium cupidissimorum3 insanias, cum Romam
revertisset, expleret? qui simul atque in oppidum quodpiam4
venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes,
qui investigabant et perscrutabantur omnia. si quod erat
grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant; si
minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem
certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.