[46]
iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse
se. num etiam de L. Papinio1, viro primario, locupleti
honestoque equite Romano, turibulum emisti? qui pro testimonio
dixit te, cum inspiciendum poposcisses, evulso emblemate
remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse
non avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. nec
solum in Papinio fuit hac abstinentia; tenuit hoc institutum
in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt.
incredibile est autem quam multa et quam praeclara
fuerint. credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis
magna artificia fuisse in ea insula. nam domus erat ante
istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec
non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella
grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera2 qua
mulieres ad res divinas uterentur, turibulum,—haec autem3
omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret
suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque4 pro portione
cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen
apud eos remansisse ea quae religio retinuisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.