[44]
denique non
opinor negaturum esse te homini honesto, sed non gratiosiori
quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Potamonem,
amicum tuum, reddidisse. qui quidem ceterorum
causam apud te difficiliorem fecit. nam cum te compluribus
confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro
testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti,
quod intellexisti praeda te de manibus emissa1 testimonium
tamen effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano,
per omnis alios praetores licuit habere argentum bene
factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum
aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium.
multi domi Cn. Calidi cum potestate atque imperio
fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum
tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui
posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.