[3]
Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae
tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius
numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? facilius enim
perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant,
qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniare1
improbissima ratione esse praedatus.
C. Heius est Mamertinus—omnes hoc mihi qui
Messanam accesserunt facile concedunt2—omnibus rebus
illa in civitate ornatissimus. huius domus est vel optima
Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus
apertissima maximeque hospitalis. ea domus ante istius
adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento;
nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit,
ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda
est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.