[35]
1verum ut1 Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur2,
Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria
ablata est, Popilius cognomine. ab hoc abaci vasa omnia,
ut exposita fuerunt, abstulit. dicat se licet emisse; etenim
hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae
factae. iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo
qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavit3.
tametsi iam dudum ego erro4 qui tam multa de
tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris
necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere
possum. ede mihi scriptum quid argenti5 in provincia
Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.