[16]
haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen1,
iudices, Heio; produxi2 prima actione, neque id tamen ullo
periculo feci. quid enim poterat Heius respondere, si
esset improbus, si sui dissimilis? esse illa signa domi suae,
non esse apud Verrem? qui poterat quicquam eius modi
dicere? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque
mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse venalia, eaque sese3
quanti voluerit vendidisse. homo domi suae nobilissimus,
qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime
vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita
mandatum esset; deinde neque se habuisse illa4 venalia
neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci umquam
potuisse ut venderet illa quae in sacrario fuissent
a maioribus suis relicta et tradita.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.