[149]
hic ego postulare coepi ut mihi tabulas
obsignare ac deportare liceret; ille contra dicere, negare
esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset,
negare id mihi tradi oportere. ego legem recitare, omnium
mihi tabularum et litterarum fieri potestatem1; ille furiosus
urgere nihil ad se nostras leges pertinere. praetor intellegens
negare sibi placere, quod senatus consultum ratum
esse non deberet, id me Romam deportare. quid multa?
nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem
poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non
esset. ille autem insanus, qui pro isto vehementissime
contra me declamasset, postquam non impetravit2, credo, ut
in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius
furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab
aliis3 cognoram et acceperam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.