[141]
de laudatione autem ratio sic mihi reddita est. primum,
cum a C. Verre1 litterae aliquanto ante adventum meum de
laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum
quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni,
maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum2
meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam
potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut
multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. id
adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex
me cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.