[140]
Vbi eorum dolorem ex illius1 iniuriis non modo non
minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum
esse cognovi, tum meum2 animum in illos, tum3 mei consili
negotique4 totius suscepti causam rationemque proposui,
tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne
deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos
paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. itaque,
iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici.
primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas
habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae
dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui
dicere; perscripta autem hoc modo: quod ex aede Minervae
hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex
aede liberi—ut quisque iis rebus tuendis conservandisque5
praefuerat, ita perscriptum erat—cum rationem e lege6 redderent
et quae acceperant7 tradere deberent, petisse ut sibi,
quod eae8 res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos
discessisse, et esse ignotum omnibus. quas ego litteras
obsignandas publico signo deportandasque curavi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.