[139]
quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu
statuae et commemoratione ut illud in curia positum monumentum
scelerum non beneficiorum videretur. tum pro
se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me
coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem,
fana direpta, de Heracli hereditate, quam palaestritis concessisset,
multo maximam partem ipsum abstulisse; neque
postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam
inventorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse
ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui hereditatis
diripiendae participes fuissent faciendam statuendamque
curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius
adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum;
eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum
voluntati et saluti Siciliae defuissent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.