[129]
Iovem autem imperatorem quanto honore
suo templo fuisse arbitramini? conicere potestis, si recordari
volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac
forma signum illud quod ex Macedonia captum1 in Capitolio
posuerat T. Flamininus23. etenim tria ferebantur in orbe
terrarum signa Iovis imperatoris uno in genere pulcherrime
facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimus4,
alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis
ante Verrem praetorem fuit. illud Flamininus ita ex aede
sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio
Iovis poneret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.