[128]
quid? ex aede Iovis religiosissimum
simulacrum Iovis imperatoris, quem Graeci Vrion1 nominant,
pulcherrime factum nonne abstulisti? quid? ex aede Liberae2
agninum3 caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus,
num4 dubitasti tollere5? atque ille Paean sacrificiis anniversariis
simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus,
qui ut Graeci ferunt, liberi filius6 inventor olei esse dicitur,
una cum libero patre apud illos eodem erat in templo in
consecratus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.