[127]
atque haec Sappho sublata quantum desiderium
sui reliquerit, dici vix potest. nam cum ipsa fuit egregie
facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in
basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter
iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam
scisset, certe non1 sustulisset. nunc enim quod scriptum2
est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat.
quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum,
sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter
pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant.
quid? ex aede liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio
palam ablatum est?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.