[123]
et Marcellus qui, si Syracusas
cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id1
quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit:
Verres qui non Honori neque virtuti, quem ad modum
ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae
templum spoliare conatus est. ille deos deorum spoliis
ornari2 noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam
domum transtulit. viginti et septem praeterea tabulas
pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant
imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum
pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione
hominum et cognitione formarum. ac videte quanto
taetrior hic tyrannus Syracusanis3 fuerit quam quisquam
superiorum, quia, cum4 illi tamen ornarint5 templa deorum
immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta
sustulit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 is id RH: is S pr., deinde id add. s. l.: is om. pδ
2 ornari RH: ornare Spδ (cf. v, §68)
3 tyrannus Syracusanis RS: -is -is pk: Syrac. abesse voluit Jacoby
4 quia, cum scripsi (quod cum?): quia S: quā RH (unde umquam Orelli, edd.): cum pqk (Cl. Rev. xviii, p. 211)
5 ornarint (ornarent H)... sustulit RSH: ornarent... sustulerit pδ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.