[116]
ac
iam illa omitto quae disperse a me multis in1 locis dicentur
ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli
purum a caede2 servatum est3, id adventu Verris Siculorum
innocentium sanguine redundasse, portum Syracusanorum,
qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus
fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque
patuisse; mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias
violatas, quae tum in4 urbe capta commissa non sunt neque
odio hostili neque licentia militari neque more belli neque
iure victoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per
triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus
sunt de quibus antea dixi cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.