[114]
Audistis Centuripinos, Agyrinensis,
Catinensis, Aetnensis, Herbitensis complurisque alios publice
dicere quae solitudo esset in agris, quae vastitas, quae
fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta
omnia. ea tametsi multis istius et variis iniuriis acciderunt,
tamen haec una causa in opinione Siculorum plurimum
valet, quod Cerere violata omnis cultus fructusque Cereris
in iis locis12 interisse arbitrantur. medemini religioni sociorum,
iudices, conservate vestram; neque enim haec externa
vobis est religio neque aliena; quodsi esset, si suscipere
eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos velle
oporteret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.