[113]
Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos
Hennensis, publice dicere sese a suis civibus haec habere
mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris
et victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem
veterem Hennensium conservarent, publice in eum, tametsi
vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta
accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea
non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de1 eius
iniuriis iudices docerent, sed maxime2 de religione quererentur.
quas illorum querimonias nolite, per deos immortalis,
aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices!
aguntur iniuriae sociorum, agitur vis legum, agitur existimatio
veritasque iudiciorum. quae sunt omnia permagna,
verum illud maximum: tanta religione obstricta tota provincia
est, tanta superstitio ex istius facto mentis omnium
Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice privatimque3
incommoda propter eam causam sceleris istius
evenire videantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.