[99]
Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui.
Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno
emi quam in aliquem istius emissarium inciderent1. adpositus
erat Venuleius quidam qui emeret. is liceri non
destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt;
postremo liceri destiterunt. addicitur Venuleio
tritici medimnum VIII milibus. legatus Posidorus2 renuntiat.
cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen
Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea
HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae
praetoris praeda esse videatur3. cedo Thermitanorum mihi
litteras et testimonium. TABVLAE THERMITANORVM ET
TESTIMONIVM.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.