[98]
vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam
nobis inter nos commune atque coniunctum. multa sunt
imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula
non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac
temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus
in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse
videatur1. in hac tam misera et2 iniqua3 condicione vitae ne
hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in
obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi4
esse videamur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.