[95]
tu sic ordinem senatorium despexisti,
sic ad iniurias libidinesque1 tuas omnia coaequasti,
sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis
qui habitarent2 in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent,
iudices reicere ut illud non cogitares tamen3, ad
eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in
quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor
insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese4
despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam.
quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum
videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem
pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.