[9]
quid? hoc cuiquam ferendum putas1 esse, nos ita
vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil adquirere velimus,
ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non
copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique
ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare?
huius argento dominia vestra2, huius signis et tabulis forum
comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro Marte his
rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas
suis manubiis ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio
certet, ut pluris hic sociorum urbis quam ille hostium
spoliasse videatur, pluris hic villas3 ornamentis fanorum
quam ille fana spoliis hostium ornasse? et is erit ob eam
rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo vestris
cupiditatibus serviant?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.