[83]
atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius
in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset
eidem illi Docimo, hoc est Tertiae1, tritici modium v, et
accessionem ascripsisset HS MD, coegit Acestensis a Docimo
tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico
testimonio cognoscite. recita. TESTMIONIVM PV-
BLICUM. Audistis2 quanti decumas acceperit a Docimo
civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc
quanti se vendidisse rettulerit. LEX DECVMIS VENDVNDIS
C. VERRE PR. hoc nomine videtis3 tritici modium CI3 CI3
CI34 de capite esse dempta, quae cum de populi Romani
victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari,
Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis
abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo
Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit?
ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio?
non eripiet5. sed si eripuerit, non intellegis haec quae
iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus
iudicium pertinere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.