[77]
eandem istius, qui se
regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse
cognoscite.
Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa1, cuius nomen istius
nequitia tota Sicilia pervulgatum2 est; de qua muliere versus
plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur.
hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus
decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum
viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset3, se ad
arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt
usque adeo4 quoad se efficere posse arbitrabantur. supra
adiecit5 Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre
decumana mulier damno adfici posset. addicitur medimnum
VIIIC6, dimidio fere pluris quam superiore anno.
aratores funditus evertebantur, et eo7 magis quod iam superioribus
annis adflicti erant ac paene perditi. intellexit
iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi
non posset: demit de capite medimna DC, iubet in tabulas
pro medimnum VIIIC referri VIID.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.