[75]
etenim deinceps videamus Herbitensis civitas
honesta
et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata
sit. at quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum
a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et
consulere, homo impurissime, et1 quod genus hominum
studiosissime conservare debuisti. primo anno venierunt
eius agri decumae tritici modium2 XVIII Atidius, istius
item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine
cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice
quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri
dare3 tritici modium4 XXXVIII DCCC5, cum decumae venissent
tritici modium XVIII. atque hoc tantum lucri coguntur
dare publice tum cum iam6 privatim7 aratores ex agris spoliati
atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.