[73]
Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei
dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula
dentur Apronio HS.quid est hoc? tanto numero
frumenti lucri nomine1 imperato et expresso, nummi praeterea
exiguntur2 ut probetur frumentum? an poterat non
modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum3 esset,
improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet,
admetiri4 licebat? frumenti tantus numerus imperio tuo
datur et cogitur. non est satis; nummi praeterea imperantur.
dantur. Parum est. pro decumis hordei alia
pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. ita ab una
civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur
tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. at haec
obscura sunt5? aut, si omnes homines velint, obscura esse
possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti,
omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses
magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa
evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum
renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris
publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi,
Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.