[61]
nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam1, equite Romano
spectato atque honesto? clara res est quam dicturus
sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. qui cum
araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris
agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia
fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non
daturum. refertur eius sermo ad Apronium. enim vero
iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de
ceteris rebus audisse. mittit ad hominem Venerios. hoc
quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse
decumanum, si hoc2 mediocre argumentum videri potest
istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum.
adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum3
cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio
quod in foro Aetnae straverat recubuisset. statuitur Lol-
Iius in illo tempestivo gladiatorum convivio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.