[54]
Nympho cum se vellet aequo1 iudicio
defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem
illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui
in sua patria dux isti2 quondam et magister ad spoliandum3
Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium4 et Valerium
praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur.
quanti fortasse quaeritis. nulla erat edicti poena
certa: frumenti eius omnis5 quod in areis esset. sic
Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum
remotum atque celatum, sed tritici Vll milia
medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non
redemptionis aliquo iure tollit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.