[5]
ego in uno homine omnia vitia quae possunt
in
homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse
dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in istius
unius1 vita perspicere possitis. ergo2 in isto reo legem hanc
mihi, iudices3, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo
factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa
contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac
semper fuisse videar. patior4, non moleste fero5, iudices, eam
vitam quae mihi sua6 sponte antea iucunda fuerit nunc iam
mea lege et condicione necessariam quoque futuram.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.