[35]
illa vero praeclara est clausula edicti, quod
omnium
controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum,
si uter velit, edicit se recuperatores daturum. primum
quae potest esse controversia, cum is qui petere debet
aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum
est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio
suum recuperare nullo modo potest? deinde in hoc homo
luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit,
SI VTER VOLET1, RECVPERATORES DABO. quam
lepide se
furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit,
'si uter volet' an 'si decumanus volet2,' nihil interest;
arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.