[31]
ageret videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab
Apronio relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum
verberatumque diceret; conferrent viri boni capita, de
comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si quas
a praetore abeuntis possent deprehendere; res agi videretur.
surrexisset Apronius, nova dignitas publicani, non ut decumanus
squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus,
vino vigiliisque languidus; omnia primo motu ac spiritu
suo vini unguenti corporis odore complesset. dixisset
haec quae volgo dicere solebat, non se decumas emisse,
sed bona fortunasque aratorum, non se decumanum esse
Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyrannum.
quae cum dixisset, illi viri optimi1 de cohorte istius
recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed
quaererent ecquo modo petitorem ipsum Apronio condemnare
possent2.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.